[169] EPISTOLA LXIX.

IANO DRUSIO V.Cl.

S. D.

Praestantissime Vir,
Quaesivi diu, occasionem mittendi tibi quosdam libellos nostros: sed hactenus invenire nullam potui. Neque enim magnum intercedit nobis cum illis commercium, qui talia curant. Ex inopinato obtulit operam suam honestissimus adolescens cui has dedi, & simul epistolam ad PERRONIUM, cum postrema editione Characterum Theophrasti. Quem libellum spero fore tibi non ingratum. Habet haec editio nonnulla fortasse non poenitenda quae nuper adjecimus. Aliud quod mitterem in praesentia nihil habui. Tu, Vir summe, quid agas, scire ex te cupio. Opto ut bene mereri de Rep. literaria & Ecclesia DEI nunquam cesses. Ego quotidie cum BARONIO manus consero. Si dabit DOMINUS IESUS exitum videre, spero opus nos edituros non minus gratum bonis, quam ingratum •τοις εξ εναντιας• DEUS te servet. Vale & me ama. Scripsi raptim. Nonis Feb. MDCXIII. Stylo Gallico.

Tui observans

Is. CASAUBONUS.